Metadata-info

2nd Corinthians 11:16-31

| | |
Juxta_commons_small
Sign in to your account | Sign up for account
De Doctrina Christiana 2nd Corinthians 11:16-31
Change
iterum dico ne quis me existimet insipientem esse alioquin velut insipientem suscipite me ut et ego modicum quid glorier quod loquor non loquor secundum deum sed quasi in stultitia in hac substantia gloriae quoniam quidem multi gloriantur secundum carnem et ego gloriabor libenter enim sustinetis insipientes cum sitis ipsi sapientes toleratis enim si quis vos in servitutem redigit si quis devorat si quis accipit si quis extollitur si quis in faciem vos caedit secundum ignobilitatem dico quasi nos infirmati simus in quo autem quis audet in insipientia dico audeo et ego hebraei sunt et ego israelitae sunt et ego semen abrahae sunt et ego ministri christi sunt insipiens dico super ego in laboribus plurimum in carceribus abundantius in plagis supra modum in mortibus saepius a iudaeis quinquies quadraginta una minus accepi ter virgis caesus sum semel lapidatus sum ter naufragium feci nocte et die in profundo maris fui in itineribus saepe periculis fluminum periculis latronum periculis ex genere periculis ex gentibus periculis in civitate periculis in deserto periculis in mari periculis in falsis fratribus in labore et aerumna in vigiliis saepius in fame et siti in ieiuniis saepius in frigore et nuditate praeter illa quae extrinsecus sunt incursus in me quotidianus sollicitudo omnium ecclesiarum quis infirmatur et ego non infirmor quis scandalizatur et ego non uror si gloriari oportet in iis quae infirmitatis meae sunt gloriabor deus et pater domini nostri iesu christi scit qui est benedictus in saecula quod non mentior

Versio Antiqua 2nd Corinthians 11:16-31
Change
iterum dico ne quis me existimet insipientem alioquin velut insipientem suscipite me ut ego pusillum quid glorier quod loquor non loquor secundum dominum sed quasi in insipientia in hac substantia gloriae quia multi gloriantur secundum carnem et ego gloriabor libenter enim suffertis insipientes cum sapientes sitis suffertis enim si quis vos in servitutem redigit si quis devorat si quis accipit si quis extollitur si quis in faciem vos caedit secundum ignobilitatem dico quasi nos infirmi fuerimus in hac parte in quo quis audet in insipientiam dico audeo et ego hebraei sunt et ego israelitae sunt et ego semen abraham sunt et ego ministri christi sunt ut minus sapiens dico super ego in laboribus plurimis in carceribus abundantius in plagis supra modum in moribus frequenter a iudaeis quinquies quadraginta una minus accepi ter virgis caesus sum semel lapidatus sum ter naufragium feci noctem et diem in profundo maris feci itineribus multis periculis fluminum periculis latronum periculis ex genere periculis ex gentibus periculis in civitate periculis in deserto periculis in mari periculis in falsis fratribus labore et aerumna in vigiliis multis in fame et siti in ieiuniis multis in frigore et nuditate praeter illa quae extrinsecus sunt concursus in me cottidianus sollicitudo omnium ecclesiarum quis infirmatur et ego non infirmor quis scandalisatur et non ego uror si gloriari oportet quae infirmitatis meae sunt gloriabor deus israel et pater domini nostri iesu christi scit benedictus in saecula quia non mentior

Select Witness

De Doctrina Christiana 2nd Corinthians 11:16-31

Versio Antiqua 2nd Corinthians 11:16-31

Vulgate 2nd Corinthians 11:16-31

Loader

Please Wait...